- CLEMENTIA
- CLEMENTIAtamquam numen ab antiquis colebatur, unde Plutarchus scribit, in Caesare, eius Clementiae templum non ab eius moribus abhorrens decretum fuisse. Simile quid de Atheniensibus legimus, quos in Foro Urbis aram Misericordiae erexisse, ad quam non Artici solum, sed et omnes omnino homines confugiendi potestatem haberent, dicemus infra in voce Misericordia. Vide supra ubi de Hillis. Etcerte Demosthenes contra Midiam, virtutem hanc Atheniensibus velut propiam ascribens, eximit solum inde suum Adversarium. Vide Ulpianum ad l. Cumprimis autem perpetua iis consuetudo adsignabatur, vi oppressos in libertatem vindicandi. Ulpianus, ibid. Ο῞ τι σύνηθές ἐςτι τοὺς ἀδικουμένους ἐλευθεροῦν ἀεὶ τῇ πόλει. Cuius Clementiae exempla, in totam Graeciam redundantia, plurima indicat idem Demosthenes, de Corona. Vide quoque Libanium multis locis. Coeterum Numinis huius effigiem nullam fuisse, indicat Statius, Theb. l. 12. v. 493.Nulla autem effigies, nulli commissa metalloForma Deae, mentes habitare, et pectora gaudet.Ubi Schol. A nullo pictore, sculptore, plasta, statuario, fusore, cusore, aut ullo Artifice forma buic Numini assignata est, quia nullibi habitat, nisi in corde humano. Et Claudianus, ubi de eodem ac Stilicone suo, l. 2. v. 12.Haec Deae pro Templis, et ture calentibus arisTe fruitur, posuitque bôc pectore sedes.Ad quem locum consule Casp. Barthium, quae Secundâ Recensione notavit, item, Adversar. l. 60. ad Augustinum de Civ. Dei, l. 1. c. 10. nec non eiusdem Operis, l. 42. c. 28. Similia sunt in Sixti quoque Sentent. 40. Quibus adde Fr. Lindenbrogium ad P. Warnefridum, Histor. Langobard. l. 5. Thom. Dempster. Antiqq. l. 2. c. 2. Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.